monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 6, 3
Neque enim alia servandae paschae regula est, quam ut aequinoctium vernale plenilunio succedente perficiatur; at si vel uno die plenitudo lunae praecesserit aequinoctium, iam non primi mensis, sed ultimi luna putetur. Oportet enim ut sicut tunc primo sol potestatem diei, deinde luna cum stellis potestatem noctis accepit, ita e nunc, ad insinuandum nostrae redemptionis gaudium primo dies noctem longitudine adaequet, ac deinde luna plenissima eam luce perfundat, certi utique mysterii gratia, quia videlicet sol ille creatus omnium illuminator astrorum, aeternam veramque lucem significat, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.